« Dum vero Christus, "sanctus, innocens, impollutus", peccatum non novit, sed sola delicta populi repropitiare venit, Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur ».
304 Omnia Ecclesiae membra, eius ministris inclusis, se peccatores agnoscere debent.
305 In omnibus zizania peccati bono Evangelii semini usque ad finem temporum adhuc miscentur.
306 Ecclesia igitur peccatores congregat Christi salute captos, sed adhuc in sanctificationis via:
Ecclesia « est igitur sancta, licet in sinu suo peccatores complectatur; nam ipsa non alia fruitur vita, quam vita gratiae; hac profecto si aluntur, membra illius sanctificantur, si ab eadem se removent, peccata sordesque animae contrahunt, quae obstant, ne sanctitas eius radians diffundatur. Quare affligitur et paenitentiam agit pro noxis illis, potestatem habens ex his sanguine Christi et dono Spiritus Sancti filios suos liberandi ».307