« Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit ».
26 Ipse eos ad intimam cum Semetipso invitavit communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia. 55 Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim « post eorum [...] lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret ».
27
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. [...] Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti ».28
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. [...] Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti ».
28Foedus cum Noe