Maria, cum ei nuntiatum esset se, quin virum cognosceret, per Spiritus Sancti virtutem, « Filium Altissimi » esse parituram,
146 respondit cum « oboeditione fidei »,
147 certo sciens non esse impossibile apud Deum omne verbum: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Sic Maria, verbo Dei suum praebens assensum, Mater Iesu facta est et voluntatem divinam salutis, quin ullum peccatum illam retineat, pleno corde amplectens, sese integre personae et operi Filii sui devovit, ut mysterio Redemptionis dependenter ab Illo et cum Illo, per Dei gratiam, serviret:
148
« Ipsa enim, ut ait Irenaeus, "oboediens et sibi et universo generi humano causa facta est salutis". 149 Unde non pauci Patres antiqui in praedicatione sua cum eo libenter asserunt: "Hevae inoboedientiae nodum solutionem accepisse per oboedientiam Mariae; quod alligavit virgo Heva per incredulitatem, hoc Virginem Mariam solvisse per fidem"; 150 et comparatione cum Heva instituta, Mariam "Matrem viventium" appellant, saepiusque affirmant: "mors per Hevam, vita per Mariam" ». 151