« Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis » (Iac 4,2-3).
200 Si corde petimus diviso, « adultero »,
201 Deus nos exaudire nequit, quia Ipse nostrum vult bonum, nostram vitam. « Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: "Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis"? » (Iac 4,5). Deus noster est « zelotes » nostri, id quod signum est veritatis amoris Eius. Ingrediamur in desiderium Spiritus Eius et exaudiemur:
« Ne tamquam in potestate procedens petitionem confestim exquiras; vult enim tibi plurimum conferre beneficium perseveranti in oratione ». 202
Ipse vult « exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere, quod praeparat dare ». 203
Quomodo oratio nostra efficax sit?