Temperantia est virtus moralis quae voluptatum moderatur allectationem atque in bonorum creatorum usu praebet aequilibrium. Dominium roborat voluntatis in instinctus et desideria inter honestatis continet limites. Persona temperans ordinat suos sensibiles ad bonum appetitus, sanam servat discretionem et non sequitur fortitudinem suam ut ambulet in concupiscentiis cordis sui.
83 Temperantia in Vetere Testamento saepe laudatur: « Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine » (Eccli 18,30). In Novo Testamento, ipsa « moderatio » appellatur vel « sobrietas ». Oportet ut « sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo » (Tit 2,12).
« Nihil sit aliud bene vivere, quam toto corde, tota anima, tota mente diligere Deum, [...], ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, ut nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii serviat, quod est iustitiae, vigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est prudentiae ».84